Aperire sectionem principem
Astronomus clarissimus Zach

Ioannes Franciscus Xaverius Vitus Fridericus Baro de (ab 1801) Zach (natus die 13 Iunii 1754 Pest (Hungaria), mortuus die 2 Septembris 1832 Lutetiae) astronomus Hungario-germanicus praefectusque militaris fuit.

VitaRecensere

 
L'attraction des montagnes, 1814

In exercitu Austriaco (tunc Archiducatus Sacri Romani Imperii) finitor decempedatorque fuit. Postea instructor privatus Londinii creatus est, antequam anno 1786 in servitio ducis Ernesti (Sachsen-Gotha) fungeretur, qui Francisco Zach observatorium modernissimum in monte Seeberg apud Gotam exstrui iussit. Zach instituto isto annis inter 1787 et 1806 praefuit. Ducissam viduam in intineribus comitatus longum tempus Massaliae, Genuae et Lutetiae vixit.

Curavit anno 1796 opus Allgemeine geographische Ephemeriden et inde ab anno 1800 periodicum Monatliche Korrespondenz zur Beförderung der Erd- und Himmelskunde (Gotha 1800–13, 28 vol, sub titulo Correspondance astronomique, Genavae 1818–25, 13 vol.).

OperaRecensere

  • Tabulae motuum solis novae et correctae (Gotha 1792; supplementis auctum anno 1804)
  • Tabulae speciales aberrationis et nutationis (1806–07, voluminibus duobus).

FontesRecensere

  • Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 20. Lipsiae 1909, p. 830, quae legi possunt hic in interreti.
  • Peter Brosche: Der Astronom der Herzogin – Leben und Werk von Franz Xaver von Zach 1754–1832. Verlag Harri Deutsch, Frankfurt am Main 2001, 2009.

Nexus externiRecensere