Zanthoxyli fructus

condimentum, medicamentum

Zanthoxyli fructus,[1] apud nonnullos fagara, est condimentum et medicamentum e fructibus proveniens arborum generis Zanthoxyli et familiae Rutacearum, in montibus Asiae orientalis sponte crescentium. Condimentum in ferculis Iaponensibus et Sinensibus (praecipue regionis Suchuenensis) adhibetur.

Fructus maturus Z. bungeani (?)

Species Z. bungeanum fontem optimum esse huius condimenti a coquis,[2] medicamenti a traditionalibus medicis Sinensibus reputatur;[3] "zanthoxylum rubrum" apud Sinas nuncupatur.[4]

Notae recensere

  1. Ita a pharmacologis Latine appellatus: vide bibliographiam nostram
  2. "Zanthoxylum bungeanum" in Flora of China
  3. "Sichuan pepper and others (Zanthoxylum piperitum, simulans, bungeanum, rhetsa, acanthopodium)" apud Gernot Katzer's Spice Pages
  4. "The deceptively dainty Sichuan Pepper causes a pleasant vibration" apud Talking Plants

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio recentior

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zanthoxyli fructum spectant.