Zanthoxylum bungeanum (binomen a Carolo Iohanne Maximowicz anno 1871 statutum) est arbor familiae Rutacearum, in montibus Sericae borealis et mediae sponte crescens.

Fructus maturus Z. bungeani (?)[1]

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Subfamilia : Rutoideae 
Genus : Zanthoxylum 
Species : Z. bungeanum 
Zanthoxylum bungeanum 
Maxim.  

E fructibus parvis specierum huius generis variarum in Asia orientali endemicarum condimentum conteritur, a pharmacologis "Zanthoxyli fructus" appellatum, in ferculis Iaponensibus et Sinensibus (praecipue regionis Suchuenensis) usitatissimum. Species Z. bungeanum fontem optimum esse huius condimenti a traditionalibus medicis Sinensibus reputatur.[2]

Notae recensere

  1. A photographo Z. piperitum dictum, sed in Sinis observatum ubi species Iaponensis Z. piperitum rarius videtur
  2. "Sichuan pepper and others (Zanthoxylum piperitum, simulans, bungeanum, rhetsa, acanthopodium)" apud Gernot Katzer's Spice Pages

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zanthoxylum bungeanum spectant.
  Vide "Zanthoxylum bungeanum" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Zanthoxylum bungeanum" apud Plants for a Future • Flora of China • Flora of North America