Nullificatio in constititonali Civitatum Foederatarum historia est ratio legitima quae affirmat omni civitati esse ius irritum facere, vel abrogare, ullam legem foederalem quam illa civitas non constitutionalem putat. Ratio nullificationis numquam a curiis foederalibus legitime sustentata est.[3]

Webster Hayne respondet. Adumbratio a Georgio P. A. Healy facta de disceptatione de nullificatione Danielis Webster, Senatoris ex Massachusetta, et Roberti Young Hayne, Senatoris ex Carolina Meridiana. "Alterum Hayne Responsum" Websteranum generatim considerabatur "eloquentissima oratio umquam in Congressu habita."[1][2]
Robertus Young Hayne, Senator ex Carolina Meridiana, qui in culmine Discriminis Nullificationis cum Daniele Webster insigniter disputavit.

Coniectura nullificationis conditur in sententia civitates Unionem creavisse per consensum (vel pactum) inter civitates, quibus creatores reipublicae foederalis esse auctoritatem ultimam quae potestatem illius gubernationis finire poterit. Sub hac ratione foederis, civitates et non iudicia foederalia sunt interpretes ultimi spatii potestatis reipublicae foederalis. Sub hac ratione, civitates ergo leges foederales reicere (nullificare) possunt quas civitates credunt constitutionales reipublicae foederalis potestates excedere. Interpositio, notio coniuncta, est ratio quae dicit civitati esse ius et officium ut se interponat cum gubernatio foederalis leges sanciat quas civitas non constitutionales credit. Thomas Jefferson et Iacobus Madison rationes nullificationis et interpositionis in decreta Kentukiana et Virginiana anno 1798 exposuerunt.

Iudicia gubernationum civitatum et Unionis, inter quae Iudicium Maximum Civitatum Foederatarum, rationem nullificationis identidem reiecerunt.[4] Iudicia decreverunt sub clausula dominatus Constitutionis legem foederalem ante legem civitatum stare, et sub Caput III Constitutionis, iudicibus foederalibus est potestas ultima Constitutionis interpretandae. Ergo, potestas ultimorum decretorum faciendorum de constitutionalitate legum foederalium in curiis foederalibus, non civitatibus, inhaeret, ac civitatibus non est potestas legum foederalium nullificandarum.

Inter 1798 et initium Belli Civilis anno 1861, nonnullae civitates minatae sunt se varias leges foederales nullificaturas esse, quod etiam conatae sunt. Nulli ex his conatibus legitime sustenti sunt. Decreta Kentukiana et Virginiana ab aliis civitatibus reiecta sunt. Iudicium Maximum Civitatum Foederatarum in serie iudiciorum saeculo undevicensimo conatus nullificationis reiecit, inter quae Ableman v. Booth, quod conatus Visconsiniae ad Actum Servorum Fugitivorum nullificandum reiecit. Bellum Civile plurimos nisus nullificationis finivit.

Civitates autem Meridianae annis 1950 nullificationem et interpositionem adhibere conatae sunt ad integrationem earum scholarum prohibendam. Hi conatus defecerunt cum Iudicium Maximum nullificationem in Cooper v. Aaron iterum reiceret, plane dicens civitates leges foederales nullificare non posse.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Anglice: "the most eloquent speech ever delivered in Congress."
  2. Allan Nevins, Ordeal of the Union" (1947) 1:288.
  3. "[S]tates throughout U.S. history have attempted to use variations of the nullification doctrine to invalidate federal law. However, every attempt by states to nullify federal law was clearly rejected by not only the federal government, but also by other states." Ryan Card, "Can States 'Just Say No' to Federal Health Care Reform? The Constitutional and Political Implications of State Attempts to Nullify Federal Law," B.Y.U. Law Review 1795, 1808 (2010).
  4. Vide Cooper v. Aaron, 358 U.S. 1 (1958), Bush v. Orleans Parish School Board, 364 U.S. 500 (1960), Ableman v. Booth, 62 U.S. 506 (1859), et United States v. Peters, 9 U.S. (5 Cranch) 115 (1809).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere