Ludovicus, vulgo Ludwig Winder (natus Šafov in vico Moraviae meridianae die 7 Februarii 1889; mortuus Baldock in Hertfordiensi comitatu die 16 Iunii 1946) fuit scriptor, diurnarius, arbiter litterarum Austriacus.

Ludovicus Winder, circa annum 1920, diurnarius et criticus Austriacus

Vita recensere

Winder e familia Iudaica natus iam anno 1906 volumen poeticum publicavit. Absolutorio gymnasiali recepto aestate anni 1907 redactionem periodici Vindobonensis Die Zeit adiit. Numerabatur inter auctores sic dicti circuli Pragensis ubi consuetudinem contraxit cum philosopho Felice Weltsch et scriptoribus Anschario Baum, Maximiliano Brod, Ioanne Urzidil et Elisabeth Aichinger.

Varia apud periodica symbolas suas spargebat de theatris, de rebus gestis regionalibus, de litteris. Pragae pro actis diurnis Theodiscis Bohemia annis inter 1915 et 1938 tractationum longiorum tria milia circiter pepigit. Simul autem libros multos apud domos editorias Vindobonae, Berolini, Lipsiae et Turici edendos deposuit. Insuper drama praetitulatum Die Frau ohne Eigenschaften scripsit, quod exemplo fuit pro opere magno Roberti Musil cui titulus Der Mann ohne Eigenschaften. Anno 1934 praemium publicum Bohemoslovacum in litteris Theodiscis nactus est. In Austria autem anno 1937 emptio mythistoriae eius de Francisco Ferdinando archiduce interdicta est propter laesarum traditionum crimen.[1][2] In fabulis Milesiis (Die nachgeholten Freuden anni 1927, Der Kammerdiener anni 1943/1988 in versione completa) identidem agitur de imperio, regiminibus, responsabilitate, oppressione.

Mentionis valde digna et fabula eius Romanensis praetitulata Die jüdische Orgel (1922), cuius editio anastatica anno 2001 Vindobonae in domu editoria Residenz Verlag edita est. Historia de Alberto Iudaeo, qui pueritiam in oppido Moraviensi quodam peregerat, quaestiones classicas reprehendit de querelis cum patre et emancipatione e foco domestico. Postquam exercitus Germanicus Bohemoslovaciam occupavit, Ludovicus Winter die 29 Iunii 1939 cum uxore et filia Marianna trans Poloniam et Scandinaviam in Britanniam Maiorem fugit.[3] Filia autem iunior sponte sua remanens paulo ante belli finem in castris carceralibus Bergen-Belsen (Saxoniae Inferioris) necata est.

Winder in Anglia labores et diurnarii et scriptoris pergebat. Duobus sub pseudonymis (Herbert Moldau; G.A. List) opera in lucem sunt prolata, e.g. One Man’s Answer apud domum editoriam Londiniensem George G. Harrap (anno 1944). Anno 1941 cordis insufficientia detecta est, qua laborans mortuus est. Cinerem eius sepeliverunt Londinii.

Post mortem anno 1949 mythistoria Die Pflicht denique publicata est.[4]

Opera recensere

Notae recensere

  1. Bundesgesetz zum Schutze des Ansehens Österreichs. Bundesgesetzblatt 1935 PDF
  2. Franz Haas: Viele Feinde und wenig Ehre. Psychogramm des Thronfolgers und seiner Epoche – Ludwig Winders Franz-Ferdinand-Roman von 1937 ist von stupender Unterhaltsamkeit. Apud: "Neue Zürcher Zeitung", 7.6.2014, p. 53.
  3. Nigel Allan: Marianne Winder 1918-2001, an appreciation, apud Wellcome Library, Londinii, Formula:PMC
  4. Cf. Jörg Thunecke: 'Das fehlende Kapitel – Anmerkungen zur vollständigen Fassung von Ludwig Winders Roman "Die Pflicht"', apud: Exil 26 (2006), 2, p. 50–66; textus impressus est apud: 'Das fehlende Kapitel – Anmerkungen zur vollständigen Fassung von Ludwig Winders Roman "Die Pflicht"', apud: Galerie. Revue Culturelle et Pedagogique [Luxemburgi] 24 (2006), 2, p. 241–292, proprie p. 270–292. Proh dolor abest capitulum istud in editione nova domus editoriae Arco Wuppertalensis.

Bibliographia recensere

  • Jindra Broukalová: Ludwig Winder als Dichter der menschlichen Seele und der Wirklichkeit. Ein Beitrag zur Betrachtung des Romans "Der Thronfolger. Ein Franz Ferdinand Roman" im Kontext des erzählerischen Werks seines Verfassers, Pragae 2008, ISBN 978-80-7290-357-3.
  • Arno Gassmann: Lieber Vater, lieber Gott? Der Vater-Sohn-Konflikt bei den Autoren des engeren Prager Kreises (Max Brod – Franz Kafka – Oskar Baum – Ludwig Winder). Diss. Karlsruhe 2001, Igel, Oldenburg 2002 (Studien zur Prager deutschen Literatur, Literatur- und Medienwissenschaft 83), ISBN 3-89621-146-3.
  • Gerhard Härle: Wieviel Schönheit braucht der Mann? Ludwig Winders ‚Hugo‘ – oder das Duell der Außenseiter. In: Forum Homosexualität und Literatur 30 (1997), p. 99–117.
  • Kurt Krolop: Ludwig Winder (1889–1946). Sein Leben und sein erzählerisches Frühwerk. Ein Beitrag zur Geschichte der Prager deutschen Literatur. Salinis Saxonicis 1967.
  • Margarita Pazi: Ein Versuch jüdischer deutsch-tschechischer Symbiose: Ludwig Winder. In: The German Quarterly 63/2 (1990), p. 211–221.
  • Christiane Spirek: Eine Stimme aus Böhmen – der Prager Autor Ludwig Winder. Apud: Exil 17 (1997), p. 45–55.
  • Judith von Sternburg: Gottes böse Träume. Die Romane Ludwig Winders. Mit einer Vorbemerkung von Dieter Sudhoff. Igel, Paderborn 1994.
  • Patricia-Charlotta Steinfeld [Hrsg.]: Ludwig Winder (1889–1946) und die Prager deutsche Literatur. Erste vollständige Bibliographie zum Werk Ludwig Winder. Röll, Dettelbach 2009.
  • Philipp Theisohn: Art. WINDER, LUDWIG. Apud: Encyclopaedia Iudaica, editio altera, vol. 21, p. 80.

Nexus externi recensere