Ericus (Erich) Köhler (natus 27 Iunii 1892 Erfordiae, mortuus 23 Octobris 1958 Aquis Mattiacis) fuit vir publicus Germanicus et sodalis primo Factionis Theodiscae Popularis (DVP), deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU.

Ericus Köhler primus praeses Diaetae Foederalis electus orationem habet

Iuventus et munus recensere

Postquam Erfordiae maturitatem adeptus est, Marburgi, Berolini, Lipsiae Kieliaeque oeconomiae et rebus publicis studebat. primo bello mundano ab ann 1914 ad 1918 gesto interfuit atque anno 1919 doctor scientiae politicae promotus est. Annis 1919 - 1933 Köhler secretarius foederum mercedoniorum Kieliae fuit. Post secundum bellum mundanum finitum Köhler secretarius Camerae Industriae et Commercii Aquarum Mattiacarum erat.

Dictatura nazistarum recensere

Anno 1933, cum nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Köhler, qui sodalis DVP tum fuit, ex omnibus magistratibus dimissus est, quod uxorem Iudaica fide in matrimonium duxerat.

Cursus honorum recensere

Finito secundo bello mundano cum aliis CDU factionem Hassiae condidit. Ab anno 1946 praeses legatorum CDU in senatus terrae Hassiae et ab anno 1947 ad 1949 praeses consilium oeconomiae Zonae Consociatae Angloamericanae Francofurti erat. Anno 1949 legatus Dietae Foederalis Germaniae primae electus est. CDU factione suadente etiam primus praeses novi parlamenti Theodisci factus est. Sed mox propter modus regendi a factionibus vituperabatur. Mense Iulio 1950 prostrationem nervosam inter conventum parlamenti accepit et 16 Octobris 1950 praeses se recipit. Tamen et Dietae Foederalis Secundae legatus electus est. Anno 1957 se e vita publica valetudinis causa se recepit.

Nexus externi recensere