Dies Victoriae (Russice День Победы) est festum victoriae Unionis Sovieticae supra Germaniam in Magno Bello Patrio (etiam finis secundi belli mundani in Europa) anno 1945. Decreto Praesidii Consilii Supremi URSS die 8 Maii anni 1945 instituta,[1] nunc die 9 mensis Maii in fere omnibus terris Independentium Civitatum Foederationis atque in Israele rite celebratur. Inter celebrationes huius festi sunt pompae militares aliaeque festivitates.

Pittacium Sovieticum Diei Victoriae dedicatum.
Pompa militaris in Foro Pulchro Diem Victoriae anno 2010 celebrat.
Milites Sovietici cum vexillis Germanicis captis prope Cremlinum Moscuense.

Nota recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Diem Victoriae spectant.