Independentium Civitatum Foederatio

Independentium Civitatum Foederatio

Vexillum

Signum
     membra      membra associata

Independentium Civitatum Foederatio[1] vel Consortio Civitatum Liberarum[2] (Russice Содружество Независимых Государств, tr. Sodružestvo Nezavisimych Gosudarstv) est organizatio regionalis, cuius membra—Atropatene, Armenia, Chirgisia, Kazachstania, Moldavia, Russia, Ruthenia Alba, Tadzikistania, Turcomannia, Ucraina, Uzbecia—sunt civitates suorum iurum quae olim res publicae Unionis Sovieticae erant.

Haec consortio simile est laxissimae civitatum societatis et dissimilis foederis, confoederationis, vel organizationis supranationalis sicut vetus Communitas Europaea. Comparetur proprie cum Consortione Populorum.

Historia recensere

Die 8 Decembris 1991 Russia, Ruthenia Alba et Ucraina in Pacto de creatione Independentium Civitatum Foederatinis (Minsci subscripto) publice agnoverunt finem exsistentiae Unionis Sovieticae et declaraverunt, ut expandant cooperationem suam in politica, oeconomica, cultura, etc. Die 21 Decembris eodem anno Atropatene, Armenia, Kazachstania, Chirgisia, Moldavia, Tadzikistania, Turcomannia, et Uzbecia in pactum Almatae accesserunt. Georgia ab anno 1993 ad annum 2009 erat membrum. Turcomannia anno 2005 se 'membrum associatum' declaravit. Ucraina anno 2014 intentionem de exitu suo e consortione ea declaravit.

Statutum Independentium Civitatum Foederationis acceptum est anno 1993.

Nota recensere

  1. "+ Содружество Независимых Государств Independentium Civitatum Foederatio" (Lexicon Russico-Latinum in situ 'linguaeterna.com')
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Fons recensere

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Nexus interni

Nexus externi recensere