Crustulum[1] est dulce et parvum crustum seu placenta. Varios gradus duritiae habere possunt et plerumque plana sunt. Hodie commune constat ex farina, saccharo, atque oleo vel butyro, et saepe socolata, fructus passi, nuces adduntur.

Pyxis variorum crustulorum

Horatius in Sermonibus suis scripsit crustula fuisse incitamentum disciplinae puerorum:

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
percurram—quamquam ridentem dicere verum
quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa velint ut discere prima[2]

Notae recensere

  1. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter; C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press; Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982); Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  2. Quintus Horatius Flaccus, Sermones 1.1.23–26.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad crustula spectant.
 

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!