Abckiria ('ABC-liber') est primus liber Finnice conscriptus, quem Michael Agricola episcopus ac reformator composuit et anno 1543 edidit. Agricola Abckiriam eodem composuit tempore atque Novum Testamentum in Finnicam convertit. Orthographia operis est admodum inconstans; exempli gratia, sonus qui hodie apud Finnicos "k" scribitur seu "k" seu "c" seu quidem "g" in Abckiria est scriptus.

Pagina prima Abckiriae

Prima editio ex paginis sedecim, secunda autem, quae anno 1551, ut videtur, palam facta est, ex paginis viginti quattuor constitit. Et abecedarium et catechismum continebat. Nulla Abckiria integra conservata est; nonnullae vero partes in Universitate Upsaliensi repertae sunt, quarum una porro donata est Universitati Helsingiensi.

Nexus interni

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!