Quantum redactiones paginae "Iulianus Schmidt" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Henricus Iulianus''' vulgo ''Heinrich Julian'' '''Schmidt''' (natus die 7 Martii 1818 Kwidzyn in Borussia Occidentali in hodierna Polonia mort...'
(eadem)

Emendatio ex 17:51, 26 Octobris 2020

Henricus Iulianus vulgo Heinrich Julian Schmidt (natus die 7 Martii 1818 Kwidzyn in Borussia Occidentali in hodierna Polonia mortuus die 27 Martii 1886 Berolini fuit Germanicus historicus atque litterarum peritus.

Vita

Post studia historica philologicaque Regiomontii annis inter 1842 et 1846 magister in ludis Berolinensibus Luisenstädtische Realschule erat. Anno autem 1847 Lipsiam commigravit ubi munere redactorio in conficiendo periodico »Grenzboten« fungebatur; folia ista mense Iulio 1848 una cum Gustavo Freytag amico emit. Ambo scriptores famam periodici citati auxerunt non solum criticis litterariis (contra romanticismum et Germaniam iuvenem) sed etiam commentariis politicis (pro liberalismo modesto (Gothensium qui dicebantur).

Anno 1847 exeunte opus magnum primum (iam ante biennium confectum) edidit, »Geschichte der Romantik im Zeitalter der Revolution und Restauration« (Lipsiae 1847). Commentationibus pro foliis »Grenzboten« paulatim opera duo maiora de litterarum historia - paulo nimis ambitiosa atque cupida - »Geschichte der deutschen Nationalliteratur im 19. Jahrhundert« (Lipsiae 1853) et »Geschichte der französischen Literatur seit der Revolution« (Lipsiae 1857). Felicissimum eventum habuit opus de litteris Theodiscis, quod mox tomo »Jena und Weimar« (1855) auctum est. Reeditum est titulo »Geschichte der deutschen Literatur seit Lessings Tod« (quinta editio, Lipsiae 1865–67).

Cum cooperationes cum Freytag quoad periodici moderationem laxatae essent, Schmidt anno 1861 officium foliorum edendorum deposuit. Berolini autem Georgius de Vincke liberalis ei persuadebat, ut redactionem »Berliner Allgemeinen Zeitung« sumeret. Iam anno 1863 editiones ephemeridum cessabant, ut Schmidt denuo litteris tantummodo vacare mallet. Ex anno 1878 emeritorium marcarum MD recepit, quod imperator Gulielmus ipse ei spargendum concesserat.

Opera plura

Opus »Geschichte des geistigen Lebens in Deutschland von Leibniz bis auf Lessings Tod, 1681–1781« (Lipsiae 1861–63) ad librum litterarum anteriore supplemento erat; Berolini denique annis inter 1886 et 1896 cunctae litterarum Theodiscarum historiae modum in coniunctum apparuerunt. Neque sileantur opuscula haec: »Übersicht der englischen Literatur im 19. Jahrhundert« (Sondershusae 1859); »Schiller und seine Zeitgenossen« (Lipsiae 1859); »Über die Notwendigkeit einer neuen Parteibildung« (Berolini 1866); »Bilder aus dem geistigen Leben unsrer Zeit« (Lipsiae 1870–74: recensiones litterarum recentiorum magis clementes). Simile quoddam est opusculum prosopographicum »Porträts aus dem 19. Jahrhundert« (Berolini 1878).