Haec est pagina de Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft.

Shoggothi[1] (Anglice: Shoggoth aut Shaggoth) sunt monstra in Lovecraftianis Cthulhui Mythis, creati ut servi ab Antiquioribus. Antiqui primam coloniam in Tellure aedificaverunt 1 000 millionum annorum ante hodiem in Oceano Antarctico et in Tellure ei primo vitam creaverunt et inter creationes erant Shoggothi. Antiqui Shoggothos per telepathiam et hypnosin dominabant. Nihilominus, Shoggothi contra dominos 250 millionum ante hodiem rebellaverunt per saecula, et nunc post bello Antiqui in urbe singula Antarcticae reducti sunt[2].

Depictio Shoggothi

Descriptio

recensere

Shoggothi descripti sunt in At the Mountains of Madness ("Ad Montes Dementiae"), Lovecraft scriptum anno 1936. Shoggothi sunt ut amoebae maximae, res protoplasmicae, plus quam quindecim pedes in longitudine, colore inter viridem et purpuram. Lovecraft eos etiam descripsit ut iridiscentes et possibile erat eis formam corporalis mutare voluntate.

Quia primo creati sunt Shoggothi ut servi Antiquioribus, isti imitaverunt dominos et praecipue modo satyrico dominorum voces, quae in scriptis Lovecraftianis descriptae sunt ut sonus tibialis 'tekili-li'.

Referentiae in operibus Lovecraftianis

recensere

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Call of Cthulhu, versio Hispanica, 6ª ed.