Aperire sectionem principem
Protista — Amoebozoa
Subphylum : Protamoebae 
Classis : Lobosea/Tubulinea 
Ordo : Euamoebida/Tubulinida 
Familia : Amoebidae 
Genus : Amoeba 
Bory de Saint-Vincent, 1822
Species : Amoeba proteus 
   
Schema amoebae

Amoeba est genus protozoorum, quod formam suam mutare potest. Primo inventa est ab Augusto Rösel anno 1757, quo tempore Proteus animalculus appellatus est. Nomen amoeba ex verbo Graeco ἀμοιβή 'permutationem' significante fictum est.

Clarissima species est Amoeba proteus 700–800 µm longa. Maxima species Amoeba dubia 1 mm longa oculis videri potest. Amoebae porriguntur magnum pseudopodium tubiforme a fronte procedens, quo adhaerendo moventur, praeterea habent et nonnulla pseudopodia minora lateralia.

Cytoplasma et organella cellularum membrana circumdantur, cibum pseudopodiis praedam circumfluendo sumere solent (phagocytosis).

Complures Amoebae simplicia vacuola contractilia ad pressionem osmoticam aequandam habent. Cibum etiam in vacuolis conservant et digerunt.

Multiplicantur asexualiter (per mitosim & cytocinesim), cum tamen vi dividuntur, sola supererit pars nucleum continens, altera pars moriebitur.

Temporibus adversis amoebae se in cystas mutant ad se ipsos protegendos aliquod tempus dormientes.

Complures species amoebarum morbificae sunt.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!