Manuscripta Pnacotica

(Redirectum de Pnakotica)
Haec est pagina de Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Porta:Lovecraft.

Manuscripta vel fragmenta Pnacotica[1] sunt libri ficticii artis magicae, de quibus Huardus Philippius Lovecraft, scriptor Americanus, in 11 fabulis suis[2] mentionem facit, quae attinent ad Cthulhu Mythos.

De etymologia

recensere

Nomen horum librorum originem ducit a "Pnacoto", oppido antiquissimo, quem incoluit magna gens Yithia. Ibi etiam erat bibliotheca quae Manuscripta Pnacotica continebat.

De historia

recensere

Fertur hos libros scriptos fuisse ante adventum hominum atque esse mucidos et «antiquiores quam ut fas sit eos legere»[1].

Zoogus quidam dixit Ultharae «adhuc superesse novissimum exemplar incredibiliter antiquorum manuscriptorum Pnacoticorum ab hominibus vigilibus exaratorum in regnis borealibus oblivione contritis»[1]. Insuper ait «manuscripta illa multa de diis referre»[1].

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 H. P. Lovecraft, Somnis quaeritur ignota Cadath, A. Ricius vertit in sermonem Latinum, Parisiis, 2008
  2. "The Pnakotic Manuscripts (or Fragments)", in The Necronomicon and Other Grimoires

Fabulae Lovecraft

recensere

Nexus interni