Sextus Pompeius (consul 14)

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Sextus Pompeius (quando natus sit mortuusve, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

FamiliaRecensere

Avus eius Sextus Pompeius, consul anni 35 a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Anno 14 ipse consul ordinarius creatus post mortem Augusti primus cum collega Sexto Appuleio in verba Tiberii imperatoris iuravit[1] et transitum imperii administravit[2]. Anno 20 se Gnaeum Calpurnium Pisonem defensurum negavit[3]. Anno 21 in senatu contra Manium Aemilium Lepidum consulem anni 11, qui provinciam Africam petebat, dixit[4]. Anno 27 ad usque 30 ipse Asiam administrabat. Amicus fuit Ovidii Nasonis, quem anno 8 ad Pontum Euxinum relegatum valde adiuvit[5]. Praeterea et familiaris Valerii Maximi auctoris, qui Pompeium in Asiam secutus est, et Germanici Caesaris erat.

NotaeRecensere

  1. Tacitus Annales I 7
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 111
  3. ibidem III 11
  4. ibidem III 32
  5. Ovidius, Epistulae ex Ponto 4,1; 4,4; 4,5; 4,15


Antecessores:
Gaius Silius Aulus Caecina Largus et Lucius Munatius Plancus
Consul
14
cum
Sexto Appuleio
Successores:
Drusus Iulius Caesar et Gaius Norbanus Flaccus