Lucius Munatius Plancus (consul 13)
Lucius Munatius Plancus (nescimus quando natus est; mortuus est post annum 35) primo saeculo fuit senator Romanus.
Familia
recensereLucius Munatius Plancus pater anno 42 a.C.n. consul creatus est.
Cursus honorum
recensereIpse summum magistratum anno 13 gessit. Anno 14 a Tiberio imperatore caput legationis senatus ad Rhenum missus est, ut milites rebellantes Germanici mitigaret. Sed cum seditiosi noctu in domum eius in oppido Ubiorum invaderent, in praesidium Legionis I se recepit.[1] Ab anno 15 ad annum 35, septendecim annos legatus pro praetore Pannoniae fuit, quamquam Munatia Plancina soror eo tempore accusata est.[2] Tacitus[3] eum adulatorem dixit, quod in senatu contra maiestatis damnatos saepe censuit.
Notae
recensere
Antecessores: Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito |
Consul 13 cum Gaio Silio Aulo Caecina Largo |
Successores: Sextus Pompeius et Sextus Appuleius |