Sextus Appuleius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

FamiliaRecensere

Avia eius Octavia Maior erat, soror Augusti ex noverca suscepta. Pater Sextus Appuleius anno 29 consul ordinarius cum Octaviano fuit.

Cursus honorumRecensere

Ipse anno 14 consul creatus post mortem Augusti primus cum collega Sexto Pompeio in verba Tiberii imperatoris iuravit[1]. Soror eius Appuleia Varilla anno 17 adulterii et maiestatis laesae accusata tantum, adulterii damnata ultra ducesimum lapidem Roma remota est[2]. Uxor Sexti Fabia Numantina, filius Sextus Appuleius erat[3].

NotaeRecensere

  1. Tacitus Annales I 7
  2. Tacitus, Annales, II 50
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 910


Antecessores:
Gaius Silius Aulus Caecina Largus et Lucius Munatius Plancus
Consul
14
cum
Sexto Pompeio
Successores:
Drusus Iulius Caesar et Gaius Norbanus Flaccus