Manius Aemilius Lepidus (consul 11)
Manius Aemilius Lepidus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ineunte fuit. Anno 11 Lepidus, nepos triumviri, consul ordinarius creatus est. Anno 20 in senatu frustra sororem Lepidam defendebat, quae adulterii, veneficii, Chaldaeorum de domo Caesaris consultorum a marito suo, Publio Sulpicio Quirinio, consule anno 12 a.C.n., accusabatur[1]. Iudices enim eam aqua et igni arcendam existimaverunt. Lepidus anno 21/22 Asiam proconsul administravit. Filia eius Aemilia Lepida Galbae, qui postea imperavit, nupsit.
Notae
recensere
Antecessores: Publius Cornelius Dolabella et Gaius Iunius Silanus |
Consul 11 cum Tito Statilio Tauro |
Successores: Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito |