Lingua Serbica
Lingua Serbica[2] (Serbice: српски/srpski) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet. Egregius linguae Serbicae fautor Aloysius Schmaus habendus est.
Lingua Serbica српски језик/srpski jezik | |
---|---|
Taxinomia | Linguae Indoeuropaeae (Linguae Baltoslavicae) |
Locutores | 12 000 000[1] |
Sigla | 1 sr, 2 srp, 3 — |
Status publicus | |
Officialis | Serbia, Bosnia et Herzegovina, Mons Niger, Ager Merulensis, Athos (Graecia), Macedonia, Croatia (partim), quibusdam Romaniae, Slovaciae, Sloveniae et Hungariae locis. |
Privata | vide status officialis, praeterea ab immigrantibus praesertim in Unione Europaea et America septentrionali |
Litterae | — |
Scriptura | Cyrillica |
Procuratio | |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Diffusio et varietates
recensereLingua Serbica normativa (sicut etiam Lingua Croatica et Bosnica ) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur. Lingua Serbica re vera abecedario Cyrillico et Latino scribitur, publice autem ab anno 2006 tantum Cyrillico.
Quod lingua Serbica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.
Serbice in Serbia, ubi est lingua publica, fere 6 200 000 hominum loquuntur. Ad hoc etiam in Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro, Agro Merulensi, Croatia et Macedonia fere 2 000 000 hominum hac lingua utuntur. In Europa occidentali, Australia et CFA, ubi est magna diaspora serbica, sunt fere 3 500 000 immigrantium, quorum autem linguae scientia volubilitasque variat.
Notae
recensere- ↑ [1]
- ↑ Ad nomen vide: Monumenta Serbica