Semiconductrum est species materiae solidae cuius conductivitas electrica magnitudine inter conductrum et insulatrum iacet, et cuius resistivitas plerumque variare potest inter illam conductri valorem (10-8 Ω m) et illam insulatri valorem (10+16 Ω m). Materiae semiconductri sunt fundamenta electronicae digitalis hodiernae, inter quas machina radiophonica, computatra, telephonia, et multae aliae machinae electricae cum integrato circuito. Inter tales res sunt transistra, cellulae solares, et multa diodorum genera, inter quae diodus quod lucem emittit, rectificator a silicio temperatus, et circuitus integrati digitales et analogi. Simile, tympana photovoltaica solaria semiconductrorum energiam lucis in energiam electrica vertunt. In conductro metallico, fluxus a flumine electronum fertur. In semiconductris, fluxus a flumine electronum vel a flumine foraminum electronum onere postivorum in electronica materiei structura ferri saepe habetur.

Instrumenta electronica quae semiconductris utuntur.

Nexus interni

Nexus externi

recensere