Scenographia
Scenographia,[2] vel recentiore Latinitate scaenographia, est ratio spatii ad ludum scenicum exhibendum vel pelliculam faciendam electi, designati, accommodati, vel mutati; quae usum aut absentiam elementorum scenicorum et structuram scenae et eius partium amplectitur.
Scenographia etiam est eventus huius rationis, spectaculum quod ludus peractus praebet, aspectus oculorum. Sua elementa histriones in scena (saepe blocking appellatum), eorum gestús et motús (etiam negotium scenicum appellatos), fundum scenicum, proprietates et vestimenta histrionum, illuminationem, atque adeo effectus sonicos comprehendere possunt. Praeter vestimenta, quaelibet res tactilis dramaticum magni momenti symbolum fieri potest. Prima res quam spectatores ludi vident est designatio scenica, res tactiles quae socialem ludi mundum subiciunt. Scena usitate a ludorum scriptore sensu lato denotatur, sed quantitas elementorum subtilitasque huius descriptionis inter ludorum scriptores aetatesque litterarias variant. Homines qui in ludis scenicis et pelliculis scenographiam curant plerumque ordinatores scenici appellatur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Arthur Waley, Noh plays of Japan (Tuttle Shokai Inc., 2009, ISBN 4-8053-1033-2, ISBN 978-4-8053-1033-5).
- ↑ Cf. “scenographia” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 1401.
Bibliographia
recensere- Brejzek, Thea, ed. 2011. Expanding Scenography: On the Authoring of Space. Prague: Arts and Theatre Institute. ISBN 9788070082560
- Howard, Pamela. 2002. What Is Scenography? Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415100844.
- Letson, Roger, ed. 1980. On Stage: A Comprehensive Guide to Effective Use of Staging, Lighting, and Sound. Adumbrationes Jane Miller et Bonita Jenné. Owatonnae Minnesotae: Wenger Corporation.
- Novak, Elaine Adams. 1996. Staging Musical Theatre. Cincinnati Ohii: Betterway Books.
- Southern, Richard, 1973. The Staging of Plays before Shakespeare. Londinii: Faber, ISBN 0571101321.