Ordinator scenicus est homo qui pro ludis scenicis et pelliculis scenographiam curat.

In pelliculis

recensere

Ordinatores scenici res in scena pelliculandi ante scenam actam ordinant. Sub duce, decoratore scenico, et designatore productionis operantur. Ei supellectilem ponunt, picturas suspendunt, et ornamenta conlocant. Rationem praeterea constructionis levis et parvarum rerum conlectarum, sicut ductus aeris accommodati, reddere debent. Res etiam circumagunt ut opus sit ad spatium pro instrumentis pelliculandi efficiendum. Per confectionem, pars proprietatum cum ordinatore in scene conlaborat ut proprietates theatrales et supellex in proprio loco pro scripto sint et continuitatem sustineatur, quia scenae falso ordine saepe conficiuntur.

In theatro

recensere

Ordinatores scenici scenas ludi ordinant. Qui res scenicas quas histriones diserte non tangunt curant, saepe aulaea, chartam pariei, photographemata, stragula, tapetas, aliasque res invenientes et in scena conlocantes. Ordinatores scenici aliquando membra partis proprietatum scenicarum, partis constructionis, vel suorum partis sunt. Num ordinatio scenica est suae partis sit saepe summá pecuniae quam theatrum habeat innitur. Ordinatores scenici saepe cum parte proprietatum vel constructionis magnopere conlaborant. Pars ordinationis scenici sub directore, productore, et designatore scenico operatur.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Hemela, Deborah Ann. 1985. Debbie's Book: A Unique Source Book for the Film, Television, Theatrical, Advertising & Display Professional. Ed. 4a. South Pasadena Californiae: D. A. Hemela.
  • James, Thurston. 2000. The Theater Props Handboos: A Comprehensive Guide to Theater Properties, Materials, and Construction. Ed. 2a. Studio City Californiae: Players Press. ISBN 088734934X.
  • Letson, Roger, ed. 1980. On Stage: A Comprehensive Guide to Effective Use of Staging, Lighting, and Sound. Adumbrationes Jane Miller et Bonita Jenné. Owatonnae Minnesotae: Wenger Corporation.
  • Novak, Elaine Adams. 1996. Staging Musical Theatre. Cincinnati Ohii: Betterway Books.
  • Southern, Richard, 1973. The Staging of Plays before Shakespeare. Londinii: Faber, ISBN 0571101321.
  • Sweet, Harvey. 1995. Handbook of Scenery, Properties, and Lighting. Ed. 2a. Bostoniae: Allyn and Bacon. ISBN 0205148794.