Constructio scenica est ratio qua constructionis curator scenam magnitudinis plenae aedificandam audientibus vel camerae aptam molitur, ut a descriptore scenico vel magistro artis postulatur, cum magistro theatri ad faciendam scenam ludo dramatico, pelliculae, vel televisioni commodam laborans. Descriptor scenicus instar scenicum, instaria adumbrationis, elevationes pigmenti (instaria picturarum cuiusque elementi quod pigmento egeat, pictori scenico suppeditatum), et investigationem proprietatum, texturarum, et ceterorum profert. Inter instaria adumbratonis plerumque sunt forma contabulationis, elevatio, et orthographica integrae scenae proiectio, cum multiplicibus singulorum elementorum scenicorum adumbrationibus, quae in productionibus theatricis, vel immobilia, vel volatilia, vel in plostris scenicis condita sint. Exemplaria et elevationes pigmenti saepe manu fabricantur, quamquam recentioribus annis, multi designatores productionis et plurima theatra commercialia instaria adumbrationis facere coeperunt, per AutoCAD, Vectorworks, et alia programmata adumbrationis adiuta.

Fabri tignarii scenam fabricantur.
Scena perfecta.

Nexus interni

Nexus externi

recensere