Focalizatio
Focalizatio (Francice focalisation[1]) ad scaenographiam per quam narratio offertur spectat. Exempli gratia, narratio in qua omnis informatio oblata perceptionem subiectivam illius informationis a certa persona significat intus focalizata dicitur. Narrator qui omnia providet et animadvertit cum focalizatione gradus zeri congruit, exemplum focalizationis externae, aliquando oculus camerae appellatum. Mythistoriae in quibus regulae simplices transitiones inter focalizationes varias non circumscribunt non focalizatae dici possunt, sed coniunctiones peculiares inter principalia focalizationis genera sunt multipliciora consilia focalizationis componunt; exempli gratia, mythistoria focalizationem externam praebere potest quae cum focalizationibus internis per tres personas distinctas alternat, ubi persona altera numquam focalizatur praeter primam, nec umquam focalizantur tres personae aliae.
Regnum doctrinae litterariae quod focalizationem diserte tractat est narratologia, quae non solum in distinctionibus inter focalizationes subiectivas et obiectivas versatur, sed in variis gradibus inter eas, sicut oratio obliqua libera, modus obliquus liber (Francice: style indirect libre), oratio quasi recta. Narratologistae plerumque de subtilibus categoriarum definitionibus in eorum campo consensui resistere solent; ergo eius ingenium alacre.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Notio a Gerardo Genette excogitata, Francico qui res ratione cognitas habet
Bibliographia
recensere- Genette, Gérard. 1965. Figures I. Lutetiae: Éditions du Seuil.
- Genette, Gérard. 1969. Figures II. Lutetiae: Éditions du Seuil.
- Genette, Gérard. 1972. Figures III. Lutetiae: Éditions du Seuil.
- Genette, Gérard. 1998. Discours de récit. Liber Theodisce conversus, Die Erzählung. Monaci: Fink Verlag. ISBN 3-8252-8083-7.
- Stanzel, Franz Karl. 1989. Theorie des Erzählens. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht. ISBN 3-8252-0904-0.
- Toolan, Michael J. 1988. Narrative: A Critical Linguistic Introduction. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-00868-9.
Nexus externi
recensere- Doctrinae litterarum, www.literaturtheorien.de
- Focalizatio in pelliculis, principien.de
- 'Fokalisierung' in LiGo - Literaturwissenschaftliche Grundbegriffe, www.li-go.de