Aperire sectionem principem
Fig 1.: Schema collocationis scapularum in homine (costis dextris ablatis)

Scapula[1] (TA: 02.4.01.001) est os animalium vertebratorum (ergo et hominis), saepe ossi coracoideo articulatum aut fusum. In homine et ceteris mammalibus os coracoideum est minutissimus ipsius scapulae processus, itaque scapula solum humero (brachio) et claviculae iungitur.

Scapularum margines et quaedam partes posticae ut spina scapulae sub cute (in regione scapulari) facile temptari possunt. Pleraeque partes autem musculis firmis motuum scapularum simul eoque brachiorum in toto tectae sunt. Conexus fortis immediatus (articulus) inter brachium et thoracem non est, sed fere exclusive per scapulam atque musculos eius pervenitur. Per claviculam sane transitus tenuior osseus ad thoracem ducens fit.

Scapula cum musculis rhomboidis partem posteriorem cinguli pectoralis format.

AnatomiaRecensere

Structura osseaRecensere

 
Fig. 2: Scapula sinistra a fronte visa

Scapulae ambae ossa plana et in homine formae fere triangularis super apices thoracis posterius locatae sunt[2].
Scapula vero triangulum aequilatero similem constituit (vide figuram 2, scapulam a fronte visam). Margo superior (5) fere transversalis, similis longitudinis ut margines medialis (8) et lateralis (10) est; ideo angulus inferior (9) apicem conspicuam format, cum angulus superior sive medialis (7) paulo minus acutus est. Ad latus cavum glenoidale (2) (cum qua umerus conexus est). Ante illa quidem quasi praesidium processus coracoideus (3) visibilis est. Acromion (4) supra cavum invenitur. In planitie centrali (1) structura ossea tenuis est.

NotaeRecensere

  1. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  2. Verheyen Ph. 1706: Corporis humani anatomia, caput IX de scapulis et de claviculis, p 234-5. (Latine)

Nexus interni

  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!