Rudolphus (Theod. Rolf) Schwanitz (natus die 2 Aprilis 1959 Gerae/Thuringia) vir publicus Theodiscus ac sodalis factionis SPD est.

Wikidata Rudolphus Schwanitz
Res apud Vicidata repertae:
Rudolphus Schwanitz: imago
Rudolphus Schwanitz: imago
Nativitas: 2 Aprilis 1959; Gerapolis
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Rudolphus Schwanitz anno 1990

Iuventus et munus

recensere

Schwanitz Gothae et Erfordiae (tum ad RPDG pertinentium) scholas frequentavit ac testimonium maturitatis accepit. Deinde Ienae oeconomiae et Berolini iurisprudentiae studebat. Deinde Cygneae assistens scientificus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Schwanitz anno 1989 ad societatem "Neues Forum" (Forum Novum) accessit, quod contra dictaturam communisticam factionis SED certavit. Eodem anno ad factionem socialem democraticam RPDG transiit et anno 1990 legatus ad Cameram Popularem RDG electus est. Die 3 Octobris eiusdem anni, post consociationem duarum civitatum Germaniae factam, legatus Dietae Foederalis Germaniae nominatus est et ad hunc diem iterum atque iterum electus est. Annis 1993 - 2010 praeses vicarius suae factionis in Saxonia erat et 1998 - 2003 administer statalis apud Cancellarium Foederalem Gerhardum Schröder fuit. Angela Merkel cancellaria facta Schwanitz secretarius statalis in Administerio Foederali Salutis Publicae erat. Anno 2009 consilium ministrorum reliquit[1]. Anno 2013 non iam candidatus Dietae Foederalis erat[2].

Consilia

recensere

Schwanitz fautor acer Atheismi est et pro iuribus aequalibus Atheistum certat[3].

Nexus externi

recensere