Wikidata-logo.svg Roffa (Novum Eboracum)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 43°9′56″N 77°36′41″W
Numerus incolarum: 210 565
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Rochester

Gestio

Procuratio superior: Monroe Comitatus

Geographia

Superficies: 96.225189 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Guaterfordia, Hamamatsu, Puerto Plata, Xianyang, Alytus, Modi'in-Maccabim-Re'ut, Herbipolis, Nissa, Rehovot, Cracovia, Bamako, Novogardia Magna, Condate Redonum

Tabula aut despectus

Roffa (Novum Eboracum): situs
Tabula Comitatus Monroe; Roffa colore cano depingitur.

Roffa[1] seu Anglice Rochester est urbs in Monroe Comitatu in Novo Eboraco occidentali in Civitatibus Foederatis, secundum oram Andiatroci Lacus et ripas Fluminis Genesee sita. Habitant in urbe 210 565 hominum anno 2010. Nomen Roffa urbi a conditore Nathaniele Rochester datum est, qui pagum anno 1803 ibi condidit. Praefectus urbanus est Thomas Richards.

HistoriaRecensere

Condita est Roffavilla (Anglice Rochesterville) anno 1803 a Nathaniele Rochester secundum ripas Fluminis Genesee cum aquae cadentes fluminis potestatem molendi praeberent. Anno 1821, urbs caput Monroe Comitatus facta est. Anno 1823, aquaeductus Fossa Erie per urbem confectus est. Anno 1847, Fridericus Douglass Roffae ad tempus habitavit. Bello Civili confecto, urbs multas obtinuit? industrias: Georgius Eastman societatem Eastman Kodak fecit, atque Ioannes Iacobus Bausch et Henricus Lomb societatem Bausch & Lomb fecerunt. Saeculo vicensimo-uno, Roffa lintrem Spiritus Ontarionis (Anglice: Spirit of Ontario, agnomen Fast Ferry,) emit, quae deinde decocta est. Anno 2012, Eastman Kodak suas rationes pecuniarias maxime conturbari nuntiavit.

NotaeRecensere

  1. Confer " "Dioecesis Roffensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)" (adiect.) et nomen mediaevale urbis Anglicae Roffa seu Rochester.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!