Robertus Wagner (politicus Germaniae)

(Redirectum de Robertus Wagner)

Robertus (Robert) Wagner (natus Robert Heinrich Backfisch die 13 Octobris 1895 Eberbaci; supplicio affectus die 14 Augusti 1946 iuxta Argentoratum) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Wikidata Robertus Wagner (politicus Germaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Robertus Wagner (politicus Germaniae): imago
Robertus Wagner (politicus Germaniae): imago
Nativitas: 13 Octobris 1895; Eberbach
Obitus: 14 Augusti 1946; Argentoratum
Patria: Germania
Nomen nativum: Robert Heinrich Backfisch

Iuventus et munus

recensere

Robertus Wagner, cuius pater Ioannes Petrus Backfisch agricola fuit, anno 1921 nomen matris assumpsit. Post scholam finitam studium magistri coepit, sed cum primum bellum mundanum coepisset, miles voluntarius esse voluit. Numquam munus civile edidicit, sed annis belli diversis locis certans ad gradum succenturionis promotus est. Bello tandem finito miles gregum voluntariorum mansit, qui contra insurgentes Manhemii aliisque locis certabant.

Vita publica

recensere
 
Robertus Wagner (ultimus ad dextram) cum aliis accusatis seditiosis (anno 1924)

Hostis Rei Publicae

recensere

Inimicus acer novae Rei Publicae interim factus est et anno 1923, cum Monachii in academia militari docebatur, Hitler et Himmler, duces nazistarum cognovit et statim eis favebat et sodalis NSDAP factus est. Itaque 9 Novembris 1923 seditioni Hitler frustra temptatae interfuit. Perduellionis damnatus breve post tempus liberatus est, exercitum autem relinquere coactus est. Wagner in Badeniam rediit et hic orator calumniosus pro factione sua laboravit et primus dux pagi (Gauleiter) Badeniae nominatus est. Saepe propter contumelias et vulnera aliis inlata accusatus est, sed saepe minimis poenis damnatus est. Anno 1929 legatus senatus terrae Badeniae electus est, quamquam parlamenta omnino negavit. Anno 1932 Wagner legatus Diaetae Imperii Germanici electus est et ad annum 1945 mansit.

Dux Badeniae

recensere

9 Martii 1933, postquam nazistae Germaniae rerum potiti sunt, in Badeniam revertit atque vi inlata consilium ministrorum Iosephi Schmitt (Centrum) coegit, ut magistratus relinqueret. Praeses Badeniae de facto nunc erat, sed 8 Maii 1933 Vicarius Imperii (Reichsstatthalter) nominatus et Gualterus Köhler eius successor praeses Badeniae factus est. Proximis annis Wagner acerrime contra homines Iudaicos egit, ut e.g. inter Noctem crystallorum die 9 Novembris 1938.

Dominatus in Elisatia

recensere

Cum nazistae anno 1940 inter secundum bellum mundanum Franciam occupavissent, Wagner et dux Elisatiae factus est, quem regionem Adolpho Hitler urgente - magna vi, sed frustra - ad Germaniam adiungere conatus est. Praeterea et hic praecipue Iudaeos vexabat et multa milia in castra carceralia atque ad necem trahi iussit. Francos autem ad militiam in exercitu Germanico coegit. Incolas alios, qui resistebant, in carcerem misit vel necavit. Et contra duces ecclesiarum, si contra Nazistas orabant, egit, ut in Conradum Gröber archiepiscopum Friburgi Brisgoviae. Anno 1944, cum Alligati Franciam liberarent, Wagner ad Rhenum fugit, frustra vi hostium resistere coepit, deinde clam agricola vixit.

Captivitas et mors

recensere

Sed paulo post ab Americanis captus et Francis traditus est, qui eum caedis et aliorum criminum accusaverunt et ad mortem damnaverunt. 14 Augusti 1946 telis traiectus est.

Nexus externi

recensere