Iosephus Schmitt
Iosephus (Theod. Josef) Schmitt (natus 2 Aprilis 1874 oppido Lauda (Badenia), mortuus 16 Decembris 1939 eodem loco) iudex atque vir publicus Badeniae et sodalis Centri factionis erat.
Iuventus et Munus
recenserePostquam maturitatem adeptus est, Heidelbergae et Berolini iurisprudentiae studebat. Deinde iudex oppido Boxberg (Badenia) laboravit. Ab anno 1901 in collegio consilii superioris instituti possessionum catholicarum (Theod. Oberstiftungsrat) Carolsruhae laboravit. Ab anno 1903 consiliarius huius consilii fuit. Anno 1924 etiam praeses consilii factus est. Bello Orbis Terrarum I miles interfuit.
Familia
recensereSchmitt anno 1901 uxorem duxit atque ex ea duas filias genuit.
Cursus honorum
recensereSchmitt, qui sodalis factionis Catholicae Centri fuit, annis 1921 - 1925 et 1927 - 1933 legatus senatus terrae Badeniae erat et annis 1928 - 1930 atque 1931 - 1933 praeses Badeniae. A mense Iulio 1932 ad annum 1933 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Cum Nazistae anno 1933 rerum Germaniae potiti essent, eorum dux Badeniae Robertus Wagner cancellariam praesidis occupavit et ipse se praesidem pro tempore fecit. Tamen 23 Martii 1933 pro lege sententiam tulit, qua Adolpho Hitler potestates extraordinariae datae sunt (Theod. Ermächtigunggesetz). Haec postea eum valde paenituit. Schmitt deinde se e vita publica recessit et ad mortem consiliarius iurisprudens Adolphi Bertram cardinalis operam dedit, praesidis congregationis episcopum Germaniae.
Nexus externi
recensere- Biographia Iosephi Schmitt on pagina urbis Carolsruhae[nexus deficit]
- Pagina urbis Carolsruhae de aedificio Consilii Superioris Possessionum Catholicarum (lingua Theodisca)
Antonius Geiß • Gustavus Trunk • Hermannus Hummel • Adamus Remmele • Henricus Köhler | Gulielmus Hellpach • Gustavus Trunk • Henricus Köhler • Gustavus Trunk • Adamus Remmele • Iosephus Schmitt • Franciscus Iosephus Wittemann • Iosephus Schmitt • Robertus Wagner (vicarius imperii) • Gualterus Köhler • Leo Wohleb | |