Renouveau catholique ('Renovatio Catholica') est terminus technicus in litterarum scientia, imprimis in terris Europae Mediae usitatus. Eo describitur renovatio principiorum Catholicorum in litteris ex saeculo undevicensimo. Quamvis totum coepisset in Francia, adepti mox inveniebantur in aliis quoque plagis. Insuper animadvertendum est litteras tali spiritu exaratas haud lingua Francica tantummodo esse.

Fundamenta et historia recensere

Nonnulli docti sentiebant vacuum spiritale perpetuae iterationis harum rerum, quas efficiendas positivismus, naturalismus et Aevum Illuminationis promiserant. In Francia et alibi, illorum quaerentium hominum mentes praeparatae sunt ad regressum Catholicum scriptionibus apologeticis auctorum Francisci Renati Castribrientii, Ludovici de Bonald, Iosephi Mariae de Maistre, Felicitatis Roberti de Lamennais, Friderici Ozanam, Caroli de Montalembert, Ludovici Veuillot, Octavii Feuillet, Pauli Féval, Barbey d'Aurevilly, Ernesti Hello, Blanc de Saint-Bonnet.

Adepti se interposuerunt etiam in res politicas Francicas, quas acerrime reprehenderunt (tempore Tertiae sic dictae Respublicae). Primum bellum mundanum fossas inter Catholicos et inimicos Ecclesiae Romanae sensim evanescere fecit. Itaque bello finito, plurimi magis contumaces novam patriam spiritalem invenerunt in gremio Actionis Francogallicae quae nuncupatur.

Homines implicati recensere

Dania
Francia
Germania
Anglia
Hibernia
Nederlandia
Norvegia
Austria
Polonia
Russia
Slovenia
Bohemia

Fontes recensere

  • Engler, Wilfried: Lexikon der französischen Literatur, Verlag Kröner, Stuttgart 1984, p. 803-804.
  • Fischer, Cornelia: "Roman catholique", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Tractationes scientificae recensere

  • J. Calvet: Renouveau catholique dans la littérature contemporaine, 1927
  • E.M. Fraser: Renouveau religieux d'après le roman français de 1886-1914, 1934
  • K.-H. Bloching: Die Autoren des literarischen Renouveau catholique Frankreichs, 1966