Georgius Carolus Huysmans (privatim Joris-Karl Huysmans, publice Charles-Marie-Georges Huysmans, natus Lutetiae die 5 Februarii 1848, mortuus ibidem die 12 Maii 1907) fuit scriptor Francicus.

Wikidata Georgius Carolus Huysmans
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Carolus Huysmans: imago
Georgius Carolus Huysmans: imago
Georgius Carolus Huysmans: subscriptio
Georgius Carolus Huysmans: subscriptio
Nativitas: 5 Februarii 1848; Lutetia
Obitus: 12 Maii 1907; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Charles Marie Georges Huysmans

Familia

Coniunx: no value

Carolus Maria Georgius Huysmans fuit filius litographi Godefridi Huysmans et magistrae Malvinae Badin. Cum pater mortuus est, octo annos natus erat. Vitricum cui mater mox nupserat, repudiavit. Ipse numquam uxorem duxit nec liberos habuit.

Ut originem Batavicam patris honoraret, praenomen Joris-Karl sumens primum librum Le Drageoir à épices anno 1874 edidit. Cum sermo eius singularis, verborum supellex, dicacitas, amplissima doctrina, res minutatim narratae laudari non desisterent, Huysmans auctoritate Aemilii Zola motus primo se scriptoribus naturalisticis applicavit. Post medios annos octogesimos autem vehementer pertinuit ad litteras decadentismi. Non solum fabulas, sed etiam commentaria de arte scribens picturam impressionisticam et symbolisticam adiuvavit.

Opus illustrissimum est fabula romanensis À rebours (edita anno 1884); Huysmans iuvenem nomine Des Esseintes ostendit qui a societate civili abhorrens domum recedit, se totum studio aesthetico et mystico dedit, fere mente turbatur. Nota est bibliotheca in capite tertio descripta quae latinitate cum classica condemnata, tum corrupta praedicata a Petronio inchoat et in scriptoribus invasionum barbaricarum atque ineuntis medii aevi deficit. Summus liber À rebours etiam «breviarium decadentiae» (Arthurus Symons) habitum est, Huysmans a Stephano Mallarmé (is carmen Prose pour Des Esseintes scripsit), Anschario Wilde aliisque auctoribus aetatis quae finis saeculi (fin de siècle) dicitur, dilectus est.

 
Postquam Huysmans À rebours edidit, Julius Barbey d' Aurevilly, scriptor catholicissimus, aut ostium manuballistulae aut pedem crucis ei optandum esse dixit.

Scripta eius opinione austerrima insignia sunt, quae philosophiam Arthuri Schopenhauer ei commendavit. Huysmans qui puer se a fidem catholicam removerat et in libro Là-bas (edito anno 1891) missam ad satanam venerandum descripserat, annis nonagesimis tamen magis magisque ad ecclesiam obvertus est quod per opera huius temporis eminuit. Particeps Renovationis catholicae vel commune artificibus catholicis cogitavit instituendum in municipio Ligugé quo Benedictini abbatiam mediaevalem aedificaverant. Anno 1900 una cum aliis scriptoribus Academiam Goncourt ad litteras linguae Francogallicae fulciendas condidit.

Huysmans officialis ministerii rerum intestinarum 32 annos muneribus publicis functus est. Libro quod maxime vendebatur La cathédrale anno 1898 edito denique vitam scribendo sustentavit. Anno 1892 eques Legionis Honoris pro muneribus rei publicae susceptis, anno 1905 praefectus pro operibus scriptis factus est. Mortuus est cancro maxillae, sepultus est in Coemeterio Montis Parnassi.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium-Carolum Huysmans spectant.