Stephanus Andres
Stephanus / Stefan ANDRES (natus die 26 Iunii 1906 ad Trittenheim-Dhrönchen / Rhenania-Palatinatus, mortuus die 29 Iunii 1970) erat Germanicus scriptor. Participavit tamquam artifex Renovationi catholicae. Et prosa et poesi realismo plenis numeratur inter Theodiscae linguae auctores gravissimos conservatismo propitios.
Vita
recensereA pueritia Andres formabatur catholicismo. Ludi, quos frequentavit, quam plurimos discipulos sacerdotes fieri intenderunt. Anno 1928 noviciatum apud Fratres Minores Cappucinorum Geldubae (=Crefeldia, Rhenania Septentrionalis-Vestfalia) reliquit et studens linguae Theodiscae, historiae artis et philosophiae factus est Coloniae Agrippinae, Ienae et Berolini. Usque ad annum 1935 stationi radiophonicae Coloniensi operans fuit. Anno 1937 cum familiaribus et uxore semiiudaea in Italiam emigrare nactus est, qua in terra difficilibus sub condicionibus tempore Belli secundi mundani Posidiani et Salerni vitam degebat. Post annum 1950 vixit in urbe Unkel (Rhenania-Palatinatus), ex anno 1961 Romae ubi et naturae concessit.
Gravitas
recensereAndres callet prosam brevem Realismi modo et partim dialectu pactam, quod videri potest in operibus Das Märchen im Liebfrauendom (1928), Vom heiligen Pfäfflein Domenico (1936) aut Moselländische Novellen (1937). In utraque fabula Milesia autobiographica titulis Bruder Luzifer (1933) atque Eberhard im Kontrapunkt (1933) luctus inter negotium et otium, vitam monasticam et voluptates describitur. Permultis in posterioribus fabulis Milesiis loquax scriptor homines interchristianum mundi ordinem et vires naturae immutabiles vacillantes monstrat, ut in libris Der Mann von Asteri (1939) aut Der gefrorene Dionysos (1943; 1951 reedebatur sub titulo Die Liebesschaukel). Fabulae praetitulatae El Greco malt den Großinquisitor (1936) et Wir sind Utopia (1942) exempla nota emigrationis sic dictae internae habentur. Opera post annum 1945 concinnata, ubi religione systemata tyrannica politica reprehenduntur, volunt restaurare valores pristinos. Exempli gratia citetur cyclus trium partium titulatus Die Sintflut cum voluminibus Das Tier aus der Tiefe (1949), Die Arche (1951) et Der graue Regenbogen (1959). De pueritia Andres loquitur etiam apud Der Knabe im Brunnen (1953). En alia opera: florilegia lyrica Die Löwenkanzel (1933) et Der Granatapfel (1950), tandem dramata Tanz durchs Labyrinth (1948) et Sperrzonen (1957).
Fons
recensereFischer, Cornelia. "Andres, Stefan", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 [DVD].
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Stephanus Andres spectant. |
- Pagina domestica Societatis Stefan Andres
- De Andres in paginis urbis nataliciae[nexus deficit]
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)