Iulianus Green (Francogallice Julien Green sed nomine pleno Julian Hartridge Green Lutetiae natus die 6 Septembris 1900; ibidem mortuus die 13 Augusti 1998), cives Americanus, fuit scriptor Francogallicus. Participavit tamquam artifex Renovationi catholicae.

Wikidata Iulianus Green
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Green: imago
Iulianus Green: imago
Iulianus Green: subscriptio
Iulianus Green: subscriptio
Nativitas: 6 Septembris 1900; Circumdarium XVII Lutetiae
Obitus: 13 Augusti 1998; Circumdarium VII Lutetiae
Patria: Civitates Foederatae Americae, Francia
Nomen nativum: Julian Hartridge Green
Firma Iuliani Green

Natus parentibus e Civitatibus Foederatis demigratis, Iulianus in Francia adolevit. Sororibus patreque iam conversis, post interitum matris protestantis Iulianus quoque anno 1916 ad Catholicismum transcendit, sicut in autobiographia narravit.

Cum septendecim annos attigisset, Cruci rubrae Americanae ingressus est, quo tempore (anno 1918) tirocinium in bello primo Orbis terrarum posuit. Trium annorum spatio studuit in Universitate Virginiensi, exinde ad Franciam rediit, sed inter annos 1940 et 1945 iterum Civitates Foederatas petivit.

In libris suis Iulianus Green saepe quaestiones fidei religionisque praestringit, insuper hypocrisim. Nonnulli eorum meridiem Civitatum Foederatarum Americae, unde mater eius originem suam trahit, peragunt.

In Francia non solum fabulis Romanensibus, verum etiam ephemeridibus spatium 1919–1998 complectentibus enotuit. Diurna vitam eius litterarum religionisque depingunt.

Iulianus Green fuit primus externus qui Academiae Francicae interpositus est. Post interitum Francisci Mauriac sedem vigesimam secundam die 3 Iunii anno 1971 adeptus est.

In cunctis scriptis Iuliani Green Catholicismo devoti quaestiones sexuales, porro bonum et malum iactantur. Etsi paulo minus omnes libri Iuliani Green Francogallice scripti sint, libri quipiam Anglice scripti exstant. Iulianus Green paene ignotus in civitatibus Anglice loquentibus est.

Tria eius operum in pelliculas commutata sunt: Adrienne Mesurat anno 1953, Léviathan 1962 et La Dame de pique anno 1965.

Iulianus Green Clagenfurto sepultus est. Cum anno 1990 in huius oppidi Ecclesia Sancti Aegidii statuam Virginis Mariae obtueretur, scriptor illustris aspectu commotus optavit, ut ibi sepeliendus esset.

  • 1927 : Adrienne Mesurat (mythistoria)
  • 1950 : Moïra (mythistoria)
  • 1954 : L'Ennemi (mythistoria)
  • 1956 : L'Ombre (mythistoria)
  • 1983 : Frère François
  • 1989 : Les Etoiles du sud
  • 1996 : Pourquoi suis-je moi? Journal 1993-1996. Lutetiae: Fayard