Robertus Hugo Benson
Robertus Hugo Benson (natus in Wellington College die 18 Novembris 1871; mortuus in Salford die 19 Octobris 1914) fuit scriptor Anglicus, qui, postquam se ad fidem Catholicam convertit, presbyter ordinatus est. Eius pater fuit Eduardus White Benson, archiepiscopus Cantuariensis in Ecclesia Anglicana. Eduardus Fridericus Benson et Arthurus Christophorus Benson scriptores eius fratres fuerunt.
Vita
recensereRobertus Hugpo Benson fuit quartus et ultimus Eduardi White Benson cancellarii cathedralis Lincolnensis et archiepiscopi Cantuariensis filius. Eius avunculus fuit Henricus Sidgwick philosophus. In Collegio Etonensi eruditus, theologiae et philologiae classiscae apud Collegium Trinitatis Cantabrigiae studuit. Anno 1894, diaconus consecratus est, et vicis orientalibus Londinii praedicabat. Eodem anno ab ipso patre presbyer Ecclesiae Anglicanae ordinatus est.
Patre anno 1896 subito vita defuncto, Robertus in Aegyptum recreationis? causa iit, quoniam familiares id volebant; in patriam reversus, vicarius in Kemsing fuit, ubi parochialis communitas theatri studium in eo excitavit. Anno 1898, Mirfield in Communitatem Resurrectionis intravit, ordinem contemplativum quendam observantem regulam Benedicti. Sociis autem professio religiosa danda non erat. Mansit ibi usque annum 1903. Dubia de Ecclesiae Anglicanae auctoritate in commentariis Confessions of a Convert anno 1913 exposuit, quae scriptum papale Apostolicae curae insuper firmavit. Denique die 11 Septembris 1903 in gremium Ecclesiae Catholicae Romanae acceptus est, et, studiis supplementariis perfectis, die 12 Iunii 1904 Romae in Basilica Sancti Sylvestri in capite sacerdos secundum ordinem Melchisedech ordinatus est. Eodem anno Cantabrigiam revenit. Anno 1904, consuetudinem cum Friderico Rolfe artifice contraxit, qui se etiam ad opiniones Catholicas verterat.
Anno 1907, Benson domum in strata Hare incouit,? unde se pro praedicationibus, missionibus populo gratis, ductione spirituale praeparabat. Tunc operum multitudinem exaravit, mythistorias historicas et contemporaneas, dramata, apologetica. Anno 1907, suum magnum opus concinnavit, cui titulus Lord of the World ('Dominus Mundi') est, quod in multis editionibus in varia idiomata conversum est. Praecursor fuit in Europa in fabulis Romanensibus? dystopicis scribendis.
Pius Papa X anno 1911 eum camerarium a secretis nominavit. Die 19 Octobris anni 1914, pneumonia laborans naturae concessit.
Bibliographia
recensere- Arthur Christopher Benson: Hugh: Memoirs of a Brother. (Once and Future Books), ISBN 978-1602100008.
- Heinrich Kautz: Das Ende der sozialen Frage in der Schau Franz Herwigs und Robert Hugh Bensons. Benziger, Einsiedeln 1932.
- C.C. Martindale, The life of Monsignor Robert Hugh Benson (Longmans, Green & Co., 1916)
- Blanche Warre Cornish, Memorials of Robert Hugh Benson (Burns and Oates, 1915)
- Sr. M.R. Monaghan, Monsignor Robert Hugh Benson (Boolarong Publications, 1985)
- Janet Grayson, Robert Hugh Benson: Life and Works (University Press of America, 1998)
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Robertum Hugonem Benson spectant. |
- Biographia
- Opera apud gutenberg.org
- Vita apud AuthorWars.com
- Hugh, vita a fratre Arthuro scripta
- Paginae de Benson Anglicae
- Paginae de Benson Hispanice
- De Benson apud AuthorWars.com
- Benson inter auctores catholicos
- Benson in encylopaedia quadam de scientia ficticia