Vide etiam paginam discretivam: Regina (discretiva)

ProoemiumRecensere

Nomen Littera[1] Pictura
Rex K   
Regina Q   
Turris R   
Episcopus B   
Eques N (Kt)   
Pedes P   

Regina est miles in scaccorum ludo. Etiam appellatur virgo, vel amazon, vel domina, sive nomine technico dama (unde damicus ludus), vel fercia seu ferzia (de etymologia vide infra).

In notatione algebraica, regina alba in d1, nigra in d8 incipit. In notatione descriptiva, de aspectu albi, incipit alba in Q1, nigra in Q8. Est facile recordari: regina incipit in quadro ipsius eodem colore. Regula est: Regina regnat colorem. [2]

In exercitu amborum lusorum est una regina.

Motus reginaeRecensere


 
 
               
               
               
               
               
               
               
               
 
 
Quo reginae ad initium ludi stant.


Regina est potentissima omnium militum. Potest moveri quemlibet numerum quadratorum prorsum, rursum, dextrorsum, sinistrorsum, et quemlibet in obliquum.[3]

In diagrammate ad sinistram, alba regina moveat in ullum quadrum puncto albo designatum.

HistoriaRecensere

Nomina antiquissima quibus hic miles in linguis Europaeis appellabatur e nomine Arabico فرز firz seu فرزان firzān derivata erant. Hoc nomine, ipso e Persico فرزين farzin, i.e. consiliarius, orto, miles in ludo Shatranj notabatur, qui hodiernā reginā multo infirmior erat et unum modo quadrum in obliquum movere poterat. Hinc Latine ferzia aut fercia, Anglice fers, Francogallice fierge, Hispanice articulo definito Arabico al- praefixo alferza nominabatur, quem Russi etiam nunc ферзь ferz appellant. Ex eodem forsitan fonte, nominibus Francogallicis fierge (i.e. ferzia) et vierge (i.e. virgo) confusis, nomen Latinum virgo ortum est. Quod factum occasionem dabat ferziae in dominam, damam, reginam commutandae, cuius motus saeculo 14 vel 15 facti sunt ut habentur adhuc.[4][5]

FontesRecensere

  1. Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
  2. VOX LATINA. Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati. ISSN 0172-5300. Saraviponti., 43/2007/167, p. 81
  3. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.4.
  4. J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin (3): Letters D-F, M.L.D.', Journal of Semitic Studies, 34 (1989), pp.467-468
  5. Tassilo von Heydebrand und der Lasa, Zur Geschichte und Literatur des Schachspiels, Forschungen (1897) pp.58-60

Nexus interni

Nexus externiRecensere