Vide etiam paginam discretivam: Episcopus (discretiva).
Nomen Littera anglica[1] Pictura
Rex K RexRex
Regina Q ReginaRegina
Turris R TurrisTurris
Alfinus B EpiscopusAlfinus
Eques N (Kt) EquitesEquites
Pedes P PedesPedes

Alfinus[2] (a nomine Arabico الفيل al-fīl, a Persico پيل pīl, i.e. elephantus)[3] est miles in scaccorum ludo.

In notatione algebraica, alfini albi in c1 et f1, nigri in c8 et f8 incipiunt. Autem in notatione descriptiva de aspectu albi, alfini albi incipiunt in QN1 et KN1, nigri in QN8 et KN8.

In exercitu amborum lusorum sunt duo alfini.

De nomine

recensere

Alia nomina alfini sunt calvus,[4] senex,[5] cursor,[6] episcopus cornutus,[6] satelles,[6] signifer.[6]

Motus alfini

recensere
 
                   
               
               
               
               
               
               
               
 
Quo episcopi stant ad initium ludi.

Alfini possunt movere quemlibet numerum quadrorum in obliquo. Ergo, sunt soli milites qui manent in quadris eiusdem coloris primi quo incipiunt.[7]

In diagrammate ad sinistram, alfinus niger moveat in ullum quadrum cum puncto nigro designatum.

Albus moveat in ullum cum puncto albo, et possit peditem nigrum in d7 capere.

 
Alfinus albus
  1. Littera est derivata ex nomine Anglico, quo notatio scaccorum scribitur.
  2. Aliter alphinus, alficus, alphicus. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "alfinus" Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre s.v. "alphinus".
  3. Vide J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.47.
  4. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "calvus"
  5. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "senex"
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  7. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.2.

Nexus interni