Vide etiam paginam discretivam: Rex (discretiva).

Prooemium

recensere
Nomen Littera[1] Pictura
Rex R   
Domina D   
Turris T   
Sagittifer S   
Eques E   
Pedes P   

Rex sive scaccus est calculus in scaccorum ludo.

In notatione algebraica Regis Albi sedes est e1, Regis Nigri e8. In notatione vetusta Regis Albi sedes est R1, Regis Nigri R1.

In exercitu utriusque est unus Rex.

Motus regis

recensere
 
                   
               
               
               
               
               
               
               
 
Motus regis; positiones postquam adrochationem (Albus ad latus regis, niger ad latus reginae).

Rex fere ut spectator tantum adest, omnia Dominae permittens; dum ipse pro gravitate et dignitate sua in suo loco consistit, inde non migrans nisi graviter et lente per unam tantum una vice areolam tutam[2]; et neminem offendens seu feriens, nisi forte aliquem inimicum qui nimis procaciter et audacter in proximam ei areolam se intruserit ac intromiserit. Rex vero Regem non offendit feritve, neque alter alteri Scaccum indicit, neque in proximam ei Areolam venit.

Adroccare[3]: Rex cum Turre locum commutare potest, quod Itali dicunt "arroccare": hoc faciendum est priusquam alter uter eorum e loco suo motus fuerit. Praeterea si rex in periculo est vel calculi sunt inter regem et turrem vel sedes, qua rex movetur, in periculo est, rex adroccari non potest. Rex potest adroccare in eius latus aut in Dominae latus.

 
                   
               
               
               
               
               
               
               
 
Rex albus moveat in puncta alba, rex niger in puncta nigra, non in X.

Hic motus est novus, nam in Europa saeculo 14 vel 15 creatus. Rex adroccari non potest in Shatranj neque in scaccis Asiaticis.

In figura sinistra ambo Reges adroccati sunt. Albus Rex in medio moveri potest in ullam sedem puncto albo designatam.

In figura dextra, Sagittifer albus in sede a2 praeest sedibus c4 et d5 et Eques albus praeest sedi e4.

Turris nigra autem praeest sedibus f1 et f2.

Omnes calculi adversarii minari regi possunt. Si calculus movetur in sedem ubi regi lusoris alteri minetur, ei Rex statim movendum est. Si regi scaccum das, potes exclamare "Scaccum!" sive "Cave regi!". Duo calculi regi scaccum dare simul possunt, quod appellatur "scaccus duplex".

Saepe lusor calculum potentiorem potest capere, aggrediendo et regem et alterum calculum. Cum Rex movendus sit, alter calculus capitur, quod appellatur "furca transfigere" si Eques auctor fuerit.

In notatione algebraica, scaccus notatur cum signo "+". Scaccus duplex nonnumquam notatur cum ++.

Si calculus regi minatur, qui cieri moverique nequeat, rex ad incitas extremas redigitur, i.e. scaccus mattus, et eius lusor vincitur. Si rex est mattus, lusor debet exclamare "Scaccum mattum!" sive "Mattum!"

In notatione algebraica mattus notatur cum signo "#".

  1. Ista verba ex carmine Vidae "Scacchia, ludus" sumpta sunt, quia non solum purae Latinitatis sunt, sed etiam primarum litterarum iterationes non sunt. Praeterea Vida scaccis recentibus (scacchi alla rabbiosa) ludebat.
  2. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.8.
  3. FIDE enchiridion scaccorum Regula 3.8.ii.

Nexus interni

Nexus externi

recensere