Ludus damicus,[1] sive duodecim scruporum lusus,[2] est ludus qui super tabulam scutellatam luditur. Quisque collusor duodecim calculis ludit, qui obliquo tramite moventur. Calculus hostilis capi potest transiliendo.

Ludus dominarum difficilis

NotaeRecensere

  1. Etiam ludus damarum, sive damiludium et (verbis classicis) ludus dominarum (ut hoc ludus designatur a nonnullis auctoribus, praesertim Thoma Hyde, potius quam scaccorum latrunculi).
  2. "Duodecim Scruporum Lusus. Anglicè, A Game at Draughts, 1701." Edward Cobden, Poems on Several Occasions (Londinii: Printed for the Benefit of a Clergyman's Widow, 1748), 305.

BibliographiaRecensere

  • Saec. 16 (exeunte), Manuscriptum l. 27, f. 1630a, apud Bibliothecam Communalem Perusinam (digramma titulo "Ludus dominarum D(ifficilis)")
  • 1694, Thomae Hyde Historia nerdiludii : hoc est dicere trunculorum. (pp. 173-195: "Historia Damiludii seu Latrunculorum")
  • 1710, Leibnitii Annotatio de quibusdam Ludis (p. 24):
"nisi alium calculum transiliendo devenire possis proxime in vacuum locum, ut in ludo Damico caeditur" (Leibnitii)