Rastrum vel raster est instrumentum rusticum dentatum, plerumque ferreum, raro ligneum, quo terra eraditur vel eruitur, ut Varro dicit[1]; rastris saepe et agri arabantur[2], ut Vergilius:

Agricolae cum rastris in Materiae insula (anni 1819 imago)

Vide etiam paginam discretivam: Rastrum (discretiva)

...rastris glaebas qui frangit inertes[3]

vel potius renovantur[4].

Mulier Bernensis bidentem tenens (anni 1811 imago)

Rastrorum generaRecensere

Rastrum simplex capulam longam et unum dentem habet; dens eius saepe rutro similis est vel aliam formam habet, sed semper rursum a capula spectat, ut agricola humum superiorem abscindat et ad se vertat. Saepe rastrum duobus dentibus usurpabatur, quod sic et nominabatur bidens. Cato et rastrum quadridentem memorat[5]. Rastrum minus sarculum nominabatur, quo et nunc saepe in hortis humus sarcitur.

HistoriaRecensere

Ab aevo mesolithico rastrum notum est; Babylone Enlil deus id invenisse putabatur.

 
Rastri dens (Petri Breugelii senioris imaginis fragmentum, a. 1559)

NotaeRecensere

  1. De lingua Latina, V 136.
  2. Columella, II 11, 4.
  3. Georgica, I 94.
  4. Martialis II 75.
  5. De agri cultura, 10 et 11.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis

  • De rastro in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)