RHENUS (sive RHENUS Logistics, firma RHENUS SE & Co. KG) est societas mercatoria rerum logisticarum? Germanica.

Insigne societatis RHENUS.
RHENUS ciconia in portu Wilhelmshaven.
Tramen onerarium RHENI Berolini.

Officium

recensere

RHENUS, societas navigationis et organizatio commeatus onerarii intermodalis, auxilium et varios modos vecturae mercium, transportationis et transitus viae, ferrivia, navigationi, aeroplanis sicut etiam curam granariorum et portuum efficit.

Historia

recensere

Anno 1912 societates mercatoriae Badische Actiengesellschaft für Rheinschiffahrt und Seetransport et Rheinschiffahrts Actiengesellschaft societatem communem RHENUS Transport GmbH secundum nomen fluminis Rheni condiderunt. Situs societatis novae fuit Francofurti ad Moenum.

RHENUS ab anno 1934 societati VEBA, sed ab anno 1969 societati mercatoria Hugo Stinnes (sede RHENI nunc in urbe Manhemio) ab anno 1998 vero societati Rethmann pertinuit.[1]

Anno1966 societatem filiam CCS Combined Container Service condidit.[2]

Anno 2000 RHENUS emit societatem navigationis Neptunum in urbe Basilea sitam, officium navigationis RHENI et Neptuni in novam societatem filiam RHENUS Alpina statuens.[3]

Organizatio

recensere

Sedes administrationis RHENI hodie in urbe Holzwickede apud aëroportum Tremoniae est.

Societates filiae selectae

recensere
  • RHENUS Contargo, commeatum contineriorum faciens (Theodisce: Containerhinterlandtransport), 2005.
  • RHENUS Freight Logistics, 2008.
  • Cisterna Rheni (Theodisce Rheintank GmbH), Thuiscoburgi, 2009.

Officinae et infrastructura selectae

recensere

RHENUS officinis in variis civitatibus utitur, e.g.:

Societates mercatoriae qui RHENO partialiter pertinent

recensere
  1. Firma: RETHMANN AG & Co.. Situs publicus: http://www.rethmann.com/.
  2. Ab anno 1976 novae firmae CCS Combined Container Service GmbH & Co. KG.
  3. Historia societatis Neptunus Basileae.[nexus deficit]
  4. Situs publicus societatis Rhenus Weserport.

Bibliographia

recensere
  • Heinz-Gert Schlenkemann: Die Konzentration in der Binnenschiffahrt. Göttingen 1982.

Nexus externi

recensere