Quintus Servilius Caepio
Quintus Servilius Caepio (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 125 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio consul anni 169 a.C.n. erat. Fratres eius Quintus Fabius Maximus Servilianus anno 142 a.C.n. et Gnaeus Servilius Caepio anno 140 consulatu fungebantur. Filius eius Quintus Servilius Caepio anno 106 a.C.n. consulatum administravit.
Cursus honorum
recensereAnno post fratrem una cum Gaio Laelio consul electus in Hispaniam iit, sed foedus pacis a fratre Quinto Fabio Maximo Serviliano cum duce Lusitanorum Viriatho conventum laesit atque bellum iterum coepit. Praemium proposuit, si quis Viriathum necaret, quod denique anno 139 a.C.n. effectum est. Praemium autem non solvit, sed oppidum Lusitanorum Saguntum expugnavit et Lusitanos suppressit[1].
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 11] S. Caepio, Q." in Der Neue Pauly vol. 11 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01481-9) col. 464.
Notae
recensere- ↑ Appianus Alexandrinus, Iberica 301-303; Titus Livius, Periochae LIV
Antecessores: Gnaeus Servilius Caepio et Quintus Pompeius |
Consul 140 a.C.n. cum Gaio Laelio |
Successores: Gnaeus Calpurnius Piso et Marcus Popillius Laenas |