Marcus Popillius Laenas
Marcus Popillius Laenas (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 139 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius Marcus Popillius P.f. Laenas anno 173 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum
recensereAnno 154 a.C.n. legatus in Liguriam missus est, ut quaestionem de accusationibus Massiensium haberet. Anno 146 legatus Corinthi a turba seditiosa pulsus est[1]. Idcirco Lucius Mummius cum militibus contra Corinthum missus eam urbem delevit. Anno 139 una cum Gnaeo Calpurnio Pisone consul electus provinciam Hispaniam Citeriorem accepit et ad annum 137 a.C.n. proconsul mansit. Antecessor eius cum Numantia urbe foedus deditionis signavit, sed Numantini deditonem negaverunt, Viriathus dux Lusitanorum conditiones Popillii acerbiores recusaverunt[2] atque Popillius duos annos ignavus consultum senatus expectavit. Deinde provinciam successori Gaio Hostilio Mancino tradidit, postquam etiam cladem a Lusitanis accepit. Quadecausa Gaius Lucilius saturarum scriptor eum illudebat[3].
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 6] P. Laenas, M." in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 147.
Notae
recensere- ↑ Polybius, Historiae XXXVIII 12
- ↑ Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XXXIII 19; Cassius Dio XXII 75,1
- ↑ Gaius Lucilius, XXVI 621
Antecessores: Quintus Servilius Caepio et Gaius Laelius Sapiens |
Consul 139 a.C.n. cum Gnaeo Calpurnio Pisone |
Successores: Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Decimus Iunius Brutus Callaicus |