Pulmentum Turcicum (Hebraice סלט טורקי) sive pulmentum acre (Turcice acılı ezme) est pulmentarium holerum minutatim concisorum in suco lycopersici quod saepe adhibetur in re coquinaria Turcica et Israelena.

Pulmentum Turcicum.

Pulmentum solet e capsico rubro, cepa, petroselini et corandri foliis, minutatim concisi fieri, in iure lycopersicorum maceratis. Pulmentum cumino, sale, pipere conditur.

His praeceptis sunt qui addunt lycopersicos frustatim concisos, vel erise de capsico, vel capsica assa (loco crudorum).

Hoc pulmentum solet in gustationibus vel in margine apponi, et super panem edi.

Nexus externiRecensere

  • Praecepta Turcica (Anglice)
  • Praecepta Israelena (Hebraice)
  Lege de pulmento Turcico in Vicilibris.