Puggle
Puggle est nomen Anglicum generis cuiusdam canis. Puggle est canis miscellus, ab confusione Beaglis Carlinique stirpium ortus. Appellatio puggle est synthesis Anglica duorum fontium, momen vulgare quod frequentius de foetura canium "designer" (de proposito destinato).[1]
Historia Stirpis
recensereOrigo definitus huius stirpis adamussim cognosci non potest quia non agnoscitur veluti stirps pura, qua de causa numquam conscribitur. Creduntur primi puggle in civitate Visconsinia aliquando per 1980 decadem orti sunt[2]; quidam saltem canicularius stirpem auctoritate de canibus miscellis detulit, etsi idem imprimis non consevisset. Usque ad annum 2000 puggle favorabiles facti erant, multis ac claris hominibus stirpem adoptantibus. Amoenitas puggle saepe describitur sicut diversa distinctave cum aliis stirpibus componatur.
Descriptio
recenserePuggle sunt opportuni ceu canes familiares, quibus placet prope liberos esse atque amantissimi crebo videntur. Characteristica beaglium non modo habent quae eos adnuunt ad olefaciendum et saliendum, sed etiam ea carlinorum quae inclinant ad affectum et convictionem. Pondus eorum inter 14 et 40 libras Anglicas habent cum adulti sint; proceritatem inter 8 et 15 uncias. Varii colores eis sunt, parentibus suis multas circumlitiones possidentibus; frequentissimi sunt cervinus, spadix, niger. Mixti colores saepe non inveniuntur. Quondam nasus ei est longus, quondam brevis; portentibilius non fit. Temperamentum pugglorum generaliter confundit naturam beaglis activam et curiosam quacum carlini sociosam et placidam, quorum characteristicorum mixtura physiographica stirpem iucundam familiaritati opportunam prodit, cui exercitii minoris necessitas est et inclinatio ad proximitatem. Naturaliter sitiunt frequentius dum temperaturam corporalem calidiorem habent, praesertim cum nasus brevis habeatur.[3]
Salus et Valetudo
recensereInter 10 et 15 annos naturaliter vivunt puggle. De salute eorum, fieri potest ut et beagles et carlini prolapsos oculares habeant, ergo et puggle; gravius autem est factu potest ut hereditent atrophum retinalem progressivum ab patribus suis, canicularii igitur honesti hoc de morbo exploraturi sunt. Dysplasiae coxalis item stirpem piget.
Puggle qui longiores nasos possident sicut beagles pauciora problemata de spirando habent, sed fieri potest ut quiquam puggle affligatur infirmitatibus spirandi carlinorum, qui de brachycephalia bene cognoscantur. Disordinatus puggles afficiens est "sternumentum conversum", quod est formidulosum saepe dominis pugglorum sed noxium non est.[4]
Nexus Interni
recensereNotae
recensere- ↑ "Dogs 101 - Designer Dogs". 30 May 2012
- ↑ "The Modern Kennel Conundrum". The New York Times. p. 1
- ↑ "Designer Dog Information". Puggle Information
- ↑ https://www.vetinfo.com/drevsnz.html#Paroxysmal%20respiration,%20or%20reverse%20sneezing,%20and
Bibliographia
recensere- Woolf, Norma Bennet (2007). "Chapter 12: The Puggle". Hot Dogs: Fourteen of the Top Designer Dogs. Hauppauge Novi Eboraci: B.E.S. Publishing. pp. 98–103. ISBN 978-0-7641-3512-5
- Hall, Derek (2016). The Ultimate Guide To Dog Breeds: A Useful Means of Identifying the Dog Breeds of the World and how to Care for Them. Novi Eboraci: Chartwell Books. p. 435. ISBN 978-0-7858-3441-0
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad puggle spectant. |