Publius Petronius (praefectus Aegypti)
Publius Petronius fuit eques Romanus cui praefecturam Aegypti tradidit Augustus[1] anno 24 a.C.n. usque ad annum incertum, fortasse circa 20 a.C.n. Aelio Gallo succedebat qui infelicem militiam in Arabiam Felicem absolverat. In hac praefectura Petronius et irrigationi camporum per novos canales operam dedit[2] ne annis quibus Nilus minus solito crescebat famem tolerarent incolae, et bellum cum Aethiopum regina Candace gessit[3] quae mox pacem per legatos ab Augusto petivit. Seditionem Alexandriae quoque oppressise dicitur[4].
De nomine et gente
recensereNomen sine cognomine traditum est. Praenomen apud historicum Dionem Cassium[5] Gaius legitur quidem, sed Plinius Maior[6] eum Publium nominat. Cum et in papyro anno 22 a.C.n. inscripta Publius Petronius legatur, plerique eruditi hodie hoc praenomen malunt[7]. Vulgo creditur pater triumviri monetalis Publii Petronii Turpiliani fuisse qui anno 19 a.C.n. denarios Romae cudebat et avus Gai Petronii consulis suffecti anni 25 quod quidem fieri potuit, sed non certum est.
De cursu honorum
recensereAn idem fuerit qui tribunus militum Petronius, siquidem unus e paucis exstitit qui cladi Crassianae ad Carrhas acceptae (53 a.C.n.) superfuisset et res gestas narrare potuit[8] incertum est. Si ita est idoneus vir erat et per aetatem et ob peritiam armorum cui expeditio adversus Aethiopes mandaretur, tempore quo praecessor Gallus rem in Arabia male gesserat. Iam Gallo praefecto sed in Arabia diu manente provinciae Aegypto praefuisse videtur Petronius, fortasse ut legatus et in absentia.
Bellum Aethiopicum simul cum bello Arabico in Rebus gestis Divi Augusti ita celebrabatur ː meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe. In Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba.[9] Haec verba non omnino congruunt cum Strabonis narratione, qui reginam Aethiopum Syenen et Elephantinam ex improviso cepisse et incolas in servitutem redegisse scribebat atque ita praefectum Petronium cum militum decem milibus auxilio Alexandria venire coegisse, eo magis quo illi legati Augustum in insula Samo convenerunt unde Cantabria nuper pacata et Tiberio in Armeniam iam praemisso expeditionem adversus Parthos iam meditabatur ː itaque ne Parthicum consilium bello minime opportuno turbaretur aequissimas condiciones pacis Aethiopibus concessit.
Notae
recensere- ↑ Flavius Iosephus, Ant. Iud. XV.307
- ↑ Strabo, Geographica XVII.1.3
- ↑ Strabo, Geographica XVII.1.53-54
- ↑ Strabo, Geographica XVII.1.53
- ↑ Historia Romana LIV.5.4
- ↑ HN VI.181
- ↑ Sic in Der Neue Pauly.
- ↑ Plutarchus, Crassus 30-31
- ↑ Augustus, Res gestae 26.
Plura legere si cupis
recensere- Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 17-18 Recensio critica Alia recensio critica