Aelius Gallus fuit Romanus praefectus Aegypti ab anno 26 a.C.n. usque ad 24 a.C.n. (Gaio Cornelio Gallo succedebat qui primus praefectus Aegypti fuerat)). Notanda maxime in eius vita infelix expeditio ad Arabiam Felicem iussu Imperatoris Augusti facta. Strabo, qui longissimam huius factirelationem nobis tradidit, omnem culpam in Syllaeum, Nabataeorum regis procuratorem, quo duce itineris utebatur Gallus, reiciebat. Etenim dux Romanus non magis quam septem milites pugnando adversus maxime imbellem hostem amisisse dicitur, plurimos vero ob morbos et nimios labores et inediam et sitim quia Syllaeus Romanorum exercitum per avios circuitus in loca aqua carentia circumducebat aut litoribus scopulis infestis classem adpellebat. Certe proditionis insimulatus Syllaeus iussu Augusti Romae decollatus est, qui frustra sperarat ditissimo aromatum regno facile potitum iri. Testimonium Strabonis tamen fortasse iniquum erat ob amicitiam Aelii Galli[1] cui statim successit militaris vir Publius Petronius. Certe magna clades Romanis fuit qui duas legiones apud Arabes amiserunt ne de auxiliis a Iudaeorum rege Herode et Nabataeorum rege Oboda III missis loquamur.

Nihilominus in Rebus gestis Augustus cladis oblitus videtur et progressum exercituum Romanorum tantum memorat ː meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe. In Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba. (Augustus, Res gestae 26.)

Strabo septimo decimo Geographicorum libro peregrinationem narravit quam cum Aelio Gallo ab Alexandria usque ad fines Aethiopum per totam provinciam Aegyptum fecerat. Visitationem eorum ad colossum Memnonis, quem canere audiverunt, tradit.

  1. Strabo, Geographica XVII.1.47

Plura legere si cupis

recensere
  • Arthur Stein, Die Präfekten von Ägypten in der römischen Kaiserzeit, Bernae, aedibus A. Francke, 1950. (Dissertationes Bernenses historiam orbis antiqui nascentisque medii aevi elucubrantes. Ser. 1, fasc. 1) ː 16-17 Recensio critica Alia recensio critica