Pseudodemetrius I
Pseudodemetrius I[1] (Russice Лжедмитрий I), incerto tempore et loco natus et die 17[2] Maii anno 1606 Moscuae mortuus, rex est Russiae ab anno 1605 ad annum 1606. Autocletus[3] fuit, i.e. impostor, qui nomen Demetrii, Ioannis Severi filii usurpavit. Incertum est, qui re vera esset; saepius Gregorius Otrep'ev fuisse putatur, novicius[4] e monasterio fugax. In Polonia Marinam Mnišek nupsit et in Russiam cum exercitu Polono venit; Boriso Godunov mortuo filium eius Theodorum vicit et necavit. Rex factus est, sed vere proximo populus Polonis iratus Pseudodemetrium deiecit. Demetrius imperator ipse se nominavit. Fridericus Schiller tragoediam de eo scribere incepit; sunt etiam dramata de Pseudodemetrio Theodisca Hermanni Grimm(de), Frederici de Bodenstedt(de), Gualterii Flex(de), Pauli Ernst(de), Caroli Hardt et Adolfi Wilhelmi.
Obitus: 27 Maii 1606; Moscua
Patria: Regnum Russicum
Familia
Nota
recensere- ↑ Historica Russiae monimenta, ex antiquis exterarum gentium archivis..., ab Alexandro Turgenev collecta, vol. II, Petropoli 1842, p. 6, 82, 204; Rerum Rossicarum Scriptores exteri..., vol. I, Petropoli 1851, p. VI, etc.
- ↑ Calendario Iuliano, id est 27 Maii Gregoriano.
- ↑ Russice самозванец, de Graeco αὐτόκλητος.
- ↑ Russice послушник.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pseudodemetrius I spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • |
Antecessor: Theodorus II Godunov |
Tzar et magnus dux totius Russiae 1605-1606 |
Successor: Basilius IV Suiscius |