Pryeria
Pryeria est monotypicum papilionum genus subfamiliae Zygaeninarum familiae Zygaenidarum, in Asia endemicum. Sola generis species, Pryeria sinica, in Civitatibus Foederatis, praecipue in Terra Mariae et Virginia, recentius viget. In Britanniarum Regno quoque nuper observata est.
Genus est "primitivissima" subfamiliae stirps (Naumann 1987). Singuli inventi sunt a Russia orientalissima et Sina per Coream, Iaponiam, et Taivaniam (Yen & Horie 1997).
Larvae speciebus familiae Celastracearum vescuntur, praecipue generis Euonymi et Celastri, insigniter inter quas Euonymus alatus, Euonymus japonicus, Euonymus fortunei, Euonymus sieboldianus, Euonymus kiautschovica, et Celastrus punctatus.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- Euonymus Leaf Notcher (Pryeria sinica), www.insectid.ento.vt.edu
- "Pest control" apud situm davesgarden.com
- "iSpot Observation in UK" apud situm ispot.org.uk