Pons rudentum
Pons rudentum[1] est genus pontis vel pontis pensilis.
Constructio
recenserePons huius generis unam vel duas (vel plures) pilas[2] magnas habet et rudentes, qui viam stratam pontis teneant. De ponte pensili pons rudentum eo distinguitur, quod rudentes pilis ipsis defixi sunt nec rudenti magno de pila ad alteram pilam extento. Huiusmodi constructio pontem firmiorem facit et ferrivias per eum ducere permittit.
Exempla
recensereA decennio 195 pontes rudentum saepius aedificabantur. Primus pons huius generis est Pons Stromsundianus in Suecia, anno 1956 constructus. Pontis Oresundiani inter Sueciam et Daniam pars principalis rudentibus tenetur. Prima pons rudentum ferriviaria Belogradi constructa erat anno 1979; hic est Pons ferriviarius novus Belogradensis. Pilas altissimas viaeductus Millau(fr) trans Tarnem flumen in Francogallia habet. Pons Russicus Vladivostokii in urbe Russica distantiam inter pilas maximam habet.
Bibliographia
recensereNotae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Vide Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici pilar apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 826. ISBN 9789509771345 [PDF].