Funis est longa et flexibilis res admodum crassa ex naturalibus aut artificiosis fibris contexta. Etiam restis pro fune universe sumitur, nisi quod funis de crassioribus quoque dicitur, restis autem de tenuioribus. Itaque qui per catadromum decurrit funambulus appellatur, nam restis, quae apud antiquos suspendendi instrumentum erat,[2] non satis firma est. Apud antiquos funes et restes de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, sparto conficiebantur,[3] hodie etiam de polyesteribus et metallo fiunt.

Funis cannabeus in orbem convolutus.
Funis contentiosus alterno ductu in diversa distenditur.[1]

Rudens et ora funes nautici sunt.

Funarius est artifex qui funes facit[4].

Nexus interni

recensere
  1. Cf. Tertull., Pudic. 2.
  2. Plaut., Per. 815 Restim tu tibí cape crassam ac suspende te.; Liv. 1.26.6 Infelici arbori reste suspendito; et alibi.
  3. Var., Rust. 1.21.1; 1.23.6.
  4. Funarium in Panoplia Hartmanni Schopperi et Iodoci Ammanis videas.